Charter Document - 03290053

Charter Document - 03290053


Charter Number: 03290053
Cartulary Title: London 1189-1228 Volume 26
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1190 - 1192
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ricardus dei gratia Lundon ecclesie minister omnibus sancte matris ecclesie filiis per episcopatum Lundon constitutis eternam in domino salutem Cum ad omnes Cristiane religioni subiectos caritatis latitudo diffundatur et singulis ac universis temporalia simul et spiritualia bona pastoralis officii sollicitudine communicare teneamur hos tamen in visceribus caritatis arcius commendatos habere nos convenit qui mundum cum suis pompis relinquentes carnem suam cum viciis et concupiscentiis iugiter crucifigunt et domino se ipsos holocaustum offerunt Hiis profecto necesse est cum pro divinis obsequiis quibus addicti sunt ad seculares occupationes respectum vel delectum non habeant ut eis in hiis sine quibus humana vita non ducitur uberius provideatur ne quod absit ob defectum exteriorum a propositi sui studio vacillare cogantur Attendentes igitur honestam conversationem dilectorum in Cristo filiorum nostrorum monachorum de Stokes et fervens quod habent in religione propositum ob hoc etiam fortius inclinati quod se et sua cunctis in caritate petentibus prout exigit situs loci passim exponunt ad uberiorem domus ipsius sustentationem et pauperum et peregrinorum susceptionem ecclesiam de Taxtede cum fructibus et obventionibus et omnibus pertinentiis suis illis habendam et in usus proprios imperpetuum convertendam concedimus et episcopali qua fungimur auctoritate confirmamus sicut eam unquam melius vel plenius habuerunt et tenuerunt tempore bone memoric G episcopi predecessoris nostri salvo per omnia iure ecclesie beati Pauli London Idem vero monachi consuetudines episcopales sustinebunt et ecclesie competenter in ornamentis providebunt Ut igitur hec nostra concessio perpetue firmitatis robur optinere valeat eam pagine presentis inscriptione pariterque sigilli nostri testimonio duximus roborandam Hiis testibus magistro Petro de Waltham Ricardo de Windeshore et aliis