Charter Document - 03290052
Charter Number: | 03290052 |
---|---|
Cartulary Title: | London 1189-1228 Volume 26 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1190 - 1192 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ricardus dei gratia London episcopus universis sancte matris ecclesie filiis per episcopatum London constitutis salutem gratiam et benedictionem Domorum vota religiosarum non inmerito sunt promovenda cum ut exaudiri debeant id pia suadeat et consona rationi devotio et frequens ad nos ex necessitate supplicatio Inde est quod dilectorum nostrorum abbatis et fratrum de sancto Walerico ex ecclesie sue subversione necessitatem ingruentem considerantes et sustentationis eorum portionem diminutam in multa parte attendentes universitati vestre notificari volumus quod nos ecclesias de Istlesworth et Hanton et Twykeham et Heston in diocesi nostra constitutas in quibus personatum dinoscuntur habere ad ecclesie sue reparationem ipsis de cetero possidendas inspecta carta bone memorie G episcopi predecessoris nostri et concessione ecclesiarum predictarum eisdem facta concessimus et salvis nobis et successoribus nostris et officialibus nostris in eisdem ecclesiis debitis consuetudinibus liberam in eisdem sibi administrandi facultatem indulsimus ita tamen quod in una quaque earum vicariam xl solidos constituimus que vicariis episcopo qui pro tempore tunc presidebit presentatis et illis quamdiu bene administraverint perpetuo debeat assignari Ut igitur hec nostra concessio firmitatis perpetuo robur obtineat ipsam presentis pagine inscriptione et sigilli nostri appositione communire decrevimus Testibus hiis magistro Petro de Waltham archidiacono London magistro Alardo Ricardo de Wyndlesores Iohanne Wyteng canonicis Rogero Alano Berengario Ricardo capellanis clericis et Willelmo de Ely Radulfo de sancto Paulo Iohanne de Waltham Willelmo de Hedfeld hiis et multis aliis