Charter Document - 03290046
| Charter Number: | 03290046 |
|---|---|
| Cartulary Title: | London 1189-1228 Volume 26 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Inspeximus |
| Date: | 1190 - 1192 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Embedded Document |
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis presentes literas inspecturis Ricardus dei gratia London episcopus eternam in domino salutem Noverit universitas vestra nos cartam pie recordationis Gilberti predecessoris nostri inspexisse in hec verba [] Ut autem hec concessionis et donationis nostre pagina [firma] et inconcussa perseveret eam et sigilli nostri appositione et testium subscriptione communimus adicientes quod quicumque concessionem vel donationem nostram pervertere aut impugnare temptaverint divina ultione feriantur Nos quoque dei causa et religionis favore quod ab eo rationabiliter gestum est ratum habentes dictis monachis de Horton prefatam pensionem duodecim marcarum de prenominata ecclesia de Purle quantum in nobis est concedimus et confirmamus et sigilli nostri appositione corroboramus Hiis testibus Petro archidiacono London magistro Alardo Ricardo de Wyndesor et Iohanne Witing canonicis Willelmo de Ely magistro Rogero Alano Beringario capellanis et multis aliis
Markups
Names Markup:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis presentes literas inspecturis Ricardus dei gratia London episcopus eternam in domino salutem Noverit universitas vestra nos cartam pie recordationis Gilberti predecessoris nostri inspexisse in hec verba []embed Ut autem hec concessionis et donationis nostre pagina [firma] et inconcussa perseveret eam et sigilli nostri appositione et testium subscriptione communimus adicientes quod quicumque concessionem vel donationem nostram pervertere aut impugnare temptaverint divina ultione feriantur Nos quoque dei causa et religionis favore quod ab eo rationabiliter gestum est ratum habentes dictis monachis de Horton prefatam pensionem duodecim marcarum de prenominata ecclesia de Purle quantum in nobis est concedimus et confirmamus et sigilli nostri appositione corroboramus Hiis testibus Petro archidiacono London magistro Alardo Ricardo de Wyndesor et Iohanne Witing canonicis Willelmo de Ely magistro Rogero Alano Beringario capellanis et multis aliis
