Charter Document - 03290031
Charter Number: | 03290031 |
---|---|
Cartulary Title: | London 1189-1228 Volume 26 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1190 - 1192 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
R dei gratia Lund episcopus universis Cristi fidelibus ad quos presentes littere pervenerint salutem in Cristo perpetuam Ex assertione dilecti filii nostri Radulfi de Diceto decani Lundon manifeste cognovimus ipsum ad honorem dei et patroni sui beati Pauli domos suas quas in atrio iamdicte ecclesie fundavit cum utensilibus suis et ornamentis munitas capellam suam etiam cum libris et ornamentis decanatui ecclesie beati Pauli in perpetuum contulisse et donasse Venerabilis predecessor noster G bone memorie predictam donationem et concessionem ratam habuit eamque confirmavit et ad tam laudabilis propositi pium incrementum terram in qua iamdicte domus et capella site sunt decanatui in perpetuum assignavit sicut ex litteris suis patentibus manifeste perpendimus ita quidem quod singuli decani x solidos in anniversario eiusdem decani nomine predicti tenementi ad pitantiam per manum camerarii persolvent et de eis solvendis in capitulo suo in ipsa institutione cavebunt Nos itaque tam id quod a predecessore nostro venerabili quam ab eodem decano gestum est ratum et gratum habentes idem presentis scripti patrocinio et nostri appositione sigilli communire curavimus Ad hec ad omnium notitiam volumus devenire nos terram illam que est iuxta domos iamdicti decani versus occidentem usque ad vicum in augmentum predicti masagii quod decanis in perpetuum assignavimus ipsi decanatui dedisse et contulisse Ut autem hec nostra concessio seu donatio debite firmitatis robur optineat eam sigilli nostri appositione confirmavimus Testibus his magistro Ricardo de Storteford magistro scolarum Henrico thesaurario magistro Henrico de Norha[m]ton Roberto de Clifford Hugone de Raculf magistro Hugone Ricardo Iuniore magistro Petro de Waltham Radulfo de Chilton magistro Osberto de Camera Gileberto Banastre canonicis magistro Roberto de Nuiers magistro Aalardo Ricardo de Windlesores Willelmo de Heli Rogero Alano Berengario Iohanne de Storteford capellanis