Charter Document - 03290030

Charter Document - 03290030


Charter Number: 03290030
Cartulary Title: London 1189-1228 Volume 26
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1190 - 1192
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ricardus dei gratia Lundon episcopus omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit salutem in Cristo perpetuam Sicut pie devotionis et bene instituti animi est sancte dei ecclesie aliquid possessionis seu beneficii conferre ita et laudabile propositum esse non ambigitur ea que semel divino intuitu collata sunt pia devotione confirmare Ut quod ex prima devotione firmitatis assumit initium ex subsequenti confirmatione robur adquirat perpetuum Ex inspectione itaque litterarum predecessoris nostri bone memorie G quondam Lundon episcopi manifeste perpendimus ipsum dilectis filiis nostris decano et canonicis ecclesie beati Pauli London ecclesiam sancti Pancratii extra muros London sitam in puram et perpetuam elemosinam contulisse ipsosque in ea personas instituisse Nos itaque predictam donationem et concessionem ab eo rationabiliter factam ratam et gratam habentes eam presentis pagine inscriptione et sigilli nostri appositione confirmamus et communimus His testibus magistro P de Waltham magistro Radulfo Elien canonicis magistro R de Nuiers W Elien R de Windesaur Manaserio de Thani Radulfo de sancto Paulo I Witeng I de Waltha