Charter Document - 03290026
Charter Number: | 03290026 |
---|---|
Cartulary Title: | London 1189-1228 Volume 26 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1192 - 1196 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis Ricardus divina permissione Lundon ecclesie minister salutem gratiam et benedictionem Hiis que a patribus et predecessoribus nostris pio proposito statuta sunt oportunum est nos amministrationis nostre tempore robur auctoritatis nostre propagare presertim ubi talia sunt negotia que semper exigunt maiorum auctoritatibus adiuvari Inde est quod nos attendentes devotionem et affectum quem habuerunt erga domum sancte Trinitatis Lundon et canonicos ibidem deo servientes sancte recordationis predecessores nostri Robertus et Gilebertus Lundon episcopi ecclesiam de Brumfeld eis predecessorum nostrorum predictorum auctoritate sicut ex instrumentis eorum que inspeximus liquido patet confirmatam et ex laicali dono et concessione Walteri et Randulfi de Mandavill quorum similiter cartas super hoc inspeximus illis habendam et perpetuo possidendam concedimus et presentis scripti patrocinio communimus statuentes ut predicti canonici singulis annis per manum vicarii illius ecclesie quicumque pro tempore fuerit ab eis episcopo diocesano presentatus quinque marcas nomine canonis de ecclesia percipiant et ad hospitalitatem sue domus habundantius sustentandam in perpetuum habeant Predictus autem vicarius in libris et ornamentis et aliis necessariis ecclesie providebit et episcopo Lundon et officialibus suis de hiis que ad ecclesiam spectant respondebit Ut igitur hec nostra confirmatio futuris temporibus firma et stabilis permaneat eam carte presentis inscriptione sigillique nostri munimine roboravimus Hiis testibus Petro archidiacono Lundon Ricardo de Storteford magistro scolarum magistro Alardo Willelmo de Ely magistro Rogero canonicis sancti Pauli Alano et Ricardo capellanis magistro Alexandro Iohanne de Waltham Willelmo de Wald Willelmo de Hedfeld clericis et aliis