Charter Document - 03290024
Charter Number: | 03290024 |
---|---|
Cartulary Title: | London 1189-1228 Volume 26 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1192 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ricardus dei gratia Lundon episcopus omnibus sancte matris ecclesie filiis per episcopatum Lundon constitutis salutem in domino Cum teneamur ex iniuncto nobis cure pastoralis officio singulorum nobis subditorum inmunitates et iura sibi illesa conservare illorum devotius et diligentius debemus commoditatibus prospicere necnon et possessiones iustis modis ampliare qui divino cultui iugiter insistunt et quorum bona noscuntur omnibus esse communia Hac itaque ratione inducti dilectis in Cristo filiis nostris canonicis sancte Trinitatis Lundon capellam de Alseswic cum pertinentiis suis concedimus et episcopali qua presidemus auctoritate confirmamus ita quod ex eadem iamdicti canonici perpetuo duas marcas ad sustentationem infirmarie sue singulis annis percipiant solvendas per manum vicarii eiusdem capelle quicumque pro tempore fuerit ab illis ad eandem nobis vel successoribus nostris presentatus Ut igitur hec nostra concessio et confirmatio perpetuam obtineant securitatem rem gestam presenti scripto vestre duximus universitati significandam scriptumque sigilli nostri testimonio roborandum Hiis testibus magistro Alardo Ricardo de Windlesor Willelmo de Ely canonicis sancti Pauli Rogero Alano Berengario Ricardo capellanis Radulfo de sancto Paulo Willelmo de Hedfeld Gilleberto clericis et aliis