Charter Document - 03290017
Charter Number: | 03290017 |
---|---|
Cartulary Title: | London 1189-1228 Volume 26 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1190 - 1192 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ricardus dei gratia Lundon omnibus sancte matris ecclesie filiis per episcopatum Lundon constitutis eternam in domino salutem Ad hoc precipue pastoralis officii curam suscepisse nos credimus ut iura subditorum quibus non gaudent illibata servantes ingruentibus adversis manum eis auxilii porrigamus et eorum negotia quantum valemus paterno procuremus affectu Alioquin non pastoris set mercenarii nomen et opus in se congerit qui crediti sibi gregis curam vel negligenter tractatu vel lucri temporalis obtentu dispensat cum autem omnibus nobis in Cristo subiectis debitores simus Hiis tamen fortius teneri nos constat qui sancte religionis habitum suscipientes qui mundum cum suis pompis et actibus exuentes domino se ipsos holocaustum offerre concedunt Ea propter karissimorum in Cristo filiorum prioris et monachorum de Coln petitionibus promptum assensum adhibentes predecessorum etiam nostrorum sancte recordationis Roberti et Ricardi Lundon episcoporum vestigiis inherentes eisdem monachis ecclesiasticas possessiones quas in diocesi nostra largitione fidelium adepti sunt confirmare et sigilli nostri appositione roborare curavimus Et ne maligna quarumlibet figmenta tractatu temporis veritatis filiis sue nequitie laqueos tendant has propriis vocabulis sicut in donatorum cartis continentur exprimere dignum duximus ecclesiam scilicet sancti Andree de Coln cum omnibus pertinentiis suis et ecclesias de Duvrecurt et de Bello Campo cum omnibus pertinentiis suis ex dono Alberici de Ver Predictarum autem trium ecclesiarum fructus et obventiones prefatis monachis in usus proprios convertere concedimus Ita sane quod in qualibet illarum vicarius ab ipsis monachis electus et episcopo Lundon presentatus xl solidos ad minus de bonis ecclesie cui ministraverit percipiat dum idoneus et fidelis extiterit Confirmavimus etiam eisdem monachis ecclesias subscriptas de quibus annuas et antiquas pensiones percipere consueverunt scilicet ecclesiam de Coln Miblanc et ecclesiam de Roing Grimbald cum pertinentiis suis ex dono predicti A ecclesiam de Mescing cum pertinentiis suis ex dono comitis Alberici et medietatem ville de Coln Miblanc et dimidium molendinum et centum solidatos redditus in molendinis et ceteris redditibus et in Colecestr duos solidos de terra Thome clerici sicut carte eius quas habent testantur Confirmamus etiam sepedictis monachis quicquid habent ex dono Rogeri de Montekanesi in terris et decimis et similiter quicquid habent ex dono Ricardi de Essartis sicut carte eorumdem donatorum testantur Item ex dono Alberici de Ver decimam pullorum de parco de Coln et molendinum de Coleford et duas partes decimarum de dominio de Haingha et de vinea et de omnibus que debent decimari Item ex dono ipsius A duas partes omnium decimarum provenientium de dominio de Roing Willelmi filii Gaufridi et similiter totam decimam de dominio de Roing Grimbald et duas partes omnium decimarum Huberti Dispensatoris in Taggeleia ex dono Simone de Bello Campo unam marcatam redditus in molendino de Bello Campo ex dono Henrici filii Reginaldi duos solidatos redditus socam etiam de feodo de Clara quam Ricardus de Bello Campo dedit ecclesie de Coln et carta sua confirmavit et Stephanus filius eius post ipsum Et omnes alias decimas et redditus qui sibi ex largitione donatorum suorum conferuntur et per predictos predecessores nostros episcopos confirmantur sepefatis monachis et ecclesie de Coln confirmamus Hiis testibus Petro archidiacono Lundon magistro Alardo Ricardo de Windlesor canonicis Rogero Alano Berengario capellanis Willelmo de Ely magistro Alexandro Radulfo de sancto Paulo Iohanne de Waltham Willelmo de Hedfeld Hugone de Neuton Ricardo qui hoc scripsit et aliis multis