Charter Document - 03290015

Charter Document - 03290015


Charter Number: 03290015
Cartulary Title: London 1189-1228 Volume 26
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1196 - 1198
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ricardus dei gratia Lund episcopus omnibus sancte matris ecclesie filiis per episcopatum Lund constitutis salutem eternam in domino Cum ex iniuncto nobis cure pastoralis officio teneamur singulos nostre iurisdictioni subiectos maximeque viros religiosos paterna caritate diligere et eorum inmunitatibus providere illos quadam speciali affectione promovere debemus quorum fama hilarior et religio circa dei cultum noscitur certis documentis esse ferventior Hinc est quod nos dilectorum in Cristo filiorum monachorum sancti Iohannis Colecestr honestatem et religionem attendentes necnon et ipsius domus que cunctis passim petentibus patet largifluam hospitalitatem ad ipsius domus abundantiorem sustentationem ecclesiam de Berqueia cum decimis et obventionibus et omnibus ad eandem ecclesiam pertinentibus in usus proprios convertendam in perpetuum concessimus salva tamen octo marcarum annuarum vicaria assignanda in certis portionibus capellano in eadem ecclesia ministraturo et salva vicaria Martini quam modo habet quoad vixerit Vicarius etiam quisquis ille fuerit omnia honera episcopalia in se suscipiet sustinenda Ne igitur hec nostra concessio possit temporis diuturnitate obfuscari presentis pagine inscriptione et sigilli nostri patrocinio eandem communire curavimus Hiis testibus Willelmo de Ely thesaurario domini regis Alano capellano canonico Berengario et Ricardo capellanis Hugone de Wint Iohanne de Waltham Willelmo de Hetfeld Thoma de Chimel Radulfo de Grava et multis aliis