Charter Document - 03290013
Charter Number: | 03290013 |
---|---|
Cartulary Title: | London 1189-1228 Volume 26 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1190 - 1192 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ricardus dei gratia Lundon episcopus omnibus sancte matris ecclesie filiis per episcopatum Lund constitutis salutem eternam in domino Cum ex iniuncto nobis cure pastoralis officio teneamur singulos nostre iurisdictioni subiectos maximeque viros religiosos paterna caritate diligere et eorum inmunitatibus providere illos quadam speciali affectione promovere debemus quorum fama hilarior et religio circa dei cultum certis documentis noscitur esse ferventior Hinc est quod nos dilectorum in Cristo filiorum monachorum sancti Iohannis Colecestr honestatem et religionem attendentes necnon et ipsius domus que cunctis passim petentibus patet largifluam hospitalitatem ad ipsius domus abundantiorem sustentationem omnes decimas et obventiones ecclesie de Mundone in usus proprios convertendas in perpetuum concessimus salva tamen xl solidorum vicaria assignanda in certis portionibus capellano in eadem ecclesia ministraturo quamdiu bene et fideliter servierit qui etiam omnia onera episcopalia in se suscipiet sustinenda Ne igitur hec nostra concessio possit temporis diuturnitate obfuscari presentis pagine inscriptione et sigilli nostri patrocinio eandem communire curavimus Hiis testibus Petro archidiacono Lond magistro Alardo Ricardo de Windlesor canonicis Rogero et Alano et Berengario et Ricardo capellanis Willelmo de Ely Iohanne de Waltham Willelmo de Hedfeld Hugone clericis et aliis