Charter Document - 03280337
| Charter Number: | 03280337 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Durham 1196-1237 Volume 25 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1235 |
| Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Ricardus dei gratia Dunelmensis episcopus salutem in domino Sciatis nos int[uitu] dei dedisse concessisse et hac presenti carta nostra confirmasse deo et monasterio beate Marie loci benedicti super Tarent et monialibus ibidem deo servientibus t[otum] ius et clamium quod magister Iohannes de Reygat nobis dedit et concessit per cartam suam in tercia parte unius hid[e t]erre et in quodam mesuagio cum gardino in Pympr cum pertinentiis suis que fuit Henrici de Pympr habendum et tenendum imperpetuum libere quiete et in pace salva dominis vel domino feodi tercia parte unius libere piperis annuatim in festo sancti Michaelis pro omni servicio et exactione sicut in carta predicti magistri Iohannis plenius continetur In huius rei testimonium huic scripto sigillum nostrum apponi fecimus Hiis testibus magistris Roberto de Ambianis et Hugone de Gaherst Stephano de Burton Willelmo de Bromham Rogero de La Leye Simone le Enneyse clericis nosbis et aliis Dat apud Stanwell xv kal Augusti pontificatus nostri anno septimo
