Charter Document - 03280311

Charter Document - 03280311


Charter Number: 03280311
Cartulary Title: Durham 1196-1237 Volume 25
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Licence
Date: 1234
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Durham Cathedral Archive - Cartulary I (f85r)

Charter:

R dei gratia Dunelmensis episcopus karissimis in Cristo filiis conventui Dunelmensi salutem gratiam et benedictionem Accedentes ad nos dilecti in Cristo filii et commonachi vestri A subprior cum tribus aliis de fratribus vestris detulerunt nobis litteras vestras patentes continentes quod a nobis tanquam a patre et patrono licentiam eligendi vobis priorem petebatis Nos autem nolentes quod ecclesia Dunelmensis solatio prioris diu destituta remaneret petitioni vestre favorabiliter annuimus et vobis concessimus ut priorem domui vestre eligere valeatis In huius rei testimonium hiis litteris sigillum nostrum apponi fecimus Dat apud Aclent quarto non Marcii pontificatus nostri anno sexto