Charter Document - 03280293
Charter Number: | 03280293 |
---|---|
Cartulary Title: | Durham 1196-1237 Volume 25 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1235 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Durham Cathedral Archive - Cartulary II (f35v) |
Charter:
R dei gratia Dunelmensis episcopus dilecto in Cristo filio A archidiacono Northumbr salutem gratiam et benedictionem Sciatis quod ad presentationem viri venerabilis domini prioris Dunelmensis et eiusdem loci conventus admisimus dilectum in Cristo filium magistrum Alanum qui ultimo rexit in scolis apud Dunelmum ad ecclesiam de Brankeston et procuratorem ipsius magistri nomine eiusdem in dicta ecclesia instituimus Quare vobis mandamus quatinus nomine ipsius magistri A magistrum Willelmum de la Haye in corporalem possessionem dicte ecclesie inducatis vel induci faciatis Quia vero plures defectus librorum vestimentorum et aliorum ornamentorum sunt in dicta ecclesia sicut per litteras vestras quas nobis misistis perpendimus vobis man damus quatinus de bonis defuncti predictos defectus suppleatis vel de bonis vestris propriis suppleri faciatis Vale