Charter Document - 03280277
Charter Number: | 03280277 |
---|---|
Cartulary Title: | Durham 1196-1237 Volume 25 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1218 - 1226 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ricardus dei gratia Dunelmensis episcopus omnibus sancte matris ecclesie filiis presentibus et futuris salutem et specialem benedictionem Notum vobis facimus quod nos confirmamus divina inspirante gratia auctoritate pontificali Roberto abbati Novi Monasterii et eius successoribus et monachis ibidem deo servientibus ut sint immunes et quieti a prestatione decimarum imperpetuum de grangia sua de Stratton sita in parochia de Werword sicut iuste et canonice iuxta tenorem privilegiorum suorum decimas predicte grangie possident Et in huius rei testimonium presens scriptum sigilli nostri appositione roboravimus Hiis testibus