Charter Document - 03280212
Charter Number: | 03280212 |
---|---|
Cartulary Title: | Durham 1196-1237 Volume 25 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1197 - 1208 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Durham Cathedral Archive - Register III (f138r) |
Charter:
Philippus dei gratia Dunelmensis episcopus omnibus hominibus totius episcopatus sui Francis et Anglis salutem Sciatis nos concessisse et presenti carta confirmasse burgensibus nostris de Gatesheved plenariam libertatem de forestagio reddendo in dimidio anno scilicet a Pentecoste usque ad festum sancti Martini pro unaquaque quadriga que ad nemus ibit duos denarios et pro equo duos denarios et pro homine portante unum denarium ad omnia que sibi fuerint ad proprios usus necessaria salvis hiis que prohibita sunt nec licebit alicui forestario infra metas que statute sunt inter forestam nostram et burgum manumittere super burgensem vel super aliquem manentem in burgo vel super quadrigam vel averia eius causa impediendi eum sive habeat ligna sive meremium sive aliud Et si qua loquela orta fuerit inter forestarium et burgenses terminetur in eodem burgo si fieri potest sin autem in presentia nostra terminetur Et averia alicuius burgensis non ducantur extra burgum set ibidem replegientur si ea replegiare voluerit Predictis etiam burgensibus liceat habere herbam et iuncos et felgeram et brueram ad proprios usus ubicumque habere solent ita quod nichil inde vendant Et si burgensis turbas foderit ad proprium focum et propriam quadrigam non habuerit si forte ad trahendas turbas plures quadrigas conduxerit quietus sit dando pro omnibus quadrigis duos denarios de forestagio Et licebit cuilibet burgensi dare de lignis suis cuicumque voluerit manentium citra Tynam sine pravo ingenio set nemini vendere sine licentia forestarii Et nullus forestarius disturbabit aliquam marcandiam que venerit inter predictas metas Et quilibet burgensis de Gatesheved habeat de burgagio suo eandem libertatem quam burgensis de Novo Castello habet de suis burgagiis Et ubicumque burgensis de Gatesheved aut catalla eius venerint in terram nostram pacem dei et beati Cuthberti habeant quod nemo eis aliquam iniuriam inferat vel aliam exactionem ab eis exigat Concedimus etiam eisdem burgensibus ut habeant communem pasturam et coopertorium ad domos suas et omnes comoditates quas habere poterunt de Saltewellemedwes sicut solebant sicut in carta bone memorie Hugonis predecessoris nostri rationabiliter continetur