Charter Document - 03271170
Charter Number: | 03271170 |
---|---|
Cartulary Title: | Durham 1153-1195 Volume 24 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Settlement |
Date: | 1174 - 1184 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hugo dei gratia Dunelmensis episcopus omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos littere presentes pervenerint salutem Noverit universitas vestra controversiam illam que inter C abbatem sancte Marie Eboracensis et Symonem capellanum super terra quadam in Eboraco diu agitata est tali compositione in presentia nostra terminatam est videlicet quod abbas et conventus prelibate ecclesie sancte Marie Eboracensis dabunt prefato Symoni et heredibus suis dimidiam marcam argenti annuatim medietatem ad festum sancti Martini et medietatem ad Pentecosten donec ipse vel heredes sui recuperent terram illam de qua controversia fuit vel abbas et conventus prenominate ecclesie aliqua eis certam possessionem assignent quam magis elegerint habere quam predictam dimidiam marcam argenti sicut in carta prescripte ecclesie sancte Marie exinde facta continetur Hiis testibus Willelmo archidiacono Dunelmensi []