Charter Document - 03271076

Charter Document - 03271076


Charter Number: 03271076
Cartulary Title: Durham 1153-1195 Volume 24
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Settlement
Date: 1167 - 1181
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Hugo dei gratia Dunelmensis episcopus et S[ilvanus] abbas Rievallensis omnibus [] Noverit universitas vestra causam que inter priorem et canonicos de Kenell et Nig[ellum] de Bubbed[on] super patronatu ecclesie de Longford vertebatur a summo pontifice nobis delegatam in presentia nostra sic amicabili compositione esse terminatam scilicet quod N concessit priori et canonicis in puram et perpetuam elemosinam pensionem xl solidorum in ecclesia de Longford annuatim percipiendam quam diu Simon frater e ius et Alexander qui eandem ecclesiam nunc habet et possidet vixerint salvo et retento sibi et heredibus suis iure patronatus in eadem ecclesia Predictis autem Simone et Alexandro simul viventibus Alexander Simoni xl solidos annuatim pro bono pacis persolvet xx scilicet ad festum Pentecostes et viginti ad festum sancti Martini et Simon eandem quantitatem priori et canonicis ad libitum eorum nomine predicte ecclesie persolvet Si vero Simone superstite Alexander decesserit Simon eandem ecclesiam cum omni integritate possidebit prenominatam pensionem priori et canonicis solvens et personatum sepe dicte ecclesie sicut et nunc habet in vita sua retinebit post decessum vero utriusque concessit prenominatus Nig[ellus] priori et canonicis in eadem ecclesia de Langford annuam l solidorum pensionem inperpetuum habere Ita tamen quod sepe dictus Nig[ellus] vel heres suus clericum ydoneum priori et canonicis presentabit a quo prior et conventus securitatem solvende pensionis recipient et sicut Nig[ellus] vel heres suus adhibito secum priore vel canonico a priore transmisso clericum ipsum episcopo Coventrensi ad in personandum presentabit sine frustratoria contradictione prioris vel suorum de instituenda persona refutanda si tamen fuerit ydonea Hanc autem conventionem unde quaque fidei interpositione firmatam auctoritate summi pontificis domini videlicet Alexandri in qua in hoc negotio fungebamur firmam inperpetuum et inconcussam permanere decernimus nisi iam dictus Nig[ellus] vel heres suus intuitu caritatis totam ecclesiam in usus canonicorum episcopo consentiente concedere voluerit