Charter Document - 03270170
| Charter Number: | 03270170 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Durham 1153-1195 Volume 24 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Protection |
| Date: | 1189 - 1195 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Durham Cathedral Archive - Cartularium Vetus (f141r) |
Charter:
Hugo dei gratia Dunelmensis episcopus omnibus officialibus suis episcopatus Dunelmensis et universis ballivis suis salutem Sciatis nos suscepisse sub protectione nostra et manu tene mento dominum abbatem et monachos Eboracenses tanquam speciales amicos nostros et omnes homines et res et possessiones suas quas in episcopatu nostro possident maxime ecclesiam de Gaynesford cum suis pertinentiis ita quod qui eis foris fecerit vel de ecclesia de Gaynesford vel de aliquibus pertinentiis suis vel de aliquibus que eos contingunt nobis factum esse reputabimus Unde vobis mandamus et precipimus quatinus predictos abbatem et monachos et omnia que in episcopatu nostro eos contingunt sicut nostra dominica iuvetis manu teneatis et protegatis et maxime monachum et homines eorum qui loco eorum sunt in ecclesia de Gaynesford nec sustineatis quod aliquis eis vel suis molestiam inferat vel gravamen Valete
