Charter Document - 03270159
| Charter Number: | 03270159 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Durham 1153-1195 Volume 24 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Indulgence |
| Date: | 1153 - 1195 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Hugo dei gratia Dunelmensis episcopus omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos littere presentes pervenerint salutem Condignum est et deo gratiam esse tradimus ut hii qui sanctam ecclesiam fideli devotione venerantur et bonis a deo sibi prestitis eam sustentare nituntur ab hiis quibus est data potestas pro temporalibus spiritualia digne recipiant Hinc est quod de dei misericordia et beate Marie semper virginis et beatorum apostolorum Petri et Pauli meritis confidentes omnibus fidelibus ecclesiam beati Petri de Westmonasterio in festivitate ipsius apostolorum principis et beati Pauli et in festivitate que dicitur ad vincula sancti Petri visitantibus et aliquam partem elemosinarum suarum ei conferentibus de iniuncta sibi penitentia decem dies relaxamus et omnium beneficiorum et orationum que in nostra Dunelmensi ecclesia et omnibus aliis nostre dioecesis fuerint participes esse concedimus
