Charter Document - 03270157

Charter Document - 03270157


Charter Number: 03270157
Cartulary Title: Durham 1153-1195 Volume 24
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1183 - 1184
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

H[ugo] dei gratia Dunelmensis episcopus et C[lemens] sancte Marie Eboracensis et S[ilvanus] Riavallensis eadem gratia abbates omnibus ad quos [] salutem Universitati vestre notum esse volumus controversiam que vertebatur in presentia nostra ex mandato domini Lucii pape III inter abbatem Samsonem et monachos sancti Edmundi et Robertum clericum de Scresdereld super ecclesia sancte Marie de Waynflet et eius capella hoc fine quievisse scilicet quod moniales de Stikeswald quarum nomine idem Robertus ecclesiam ipsam tenebat eam inperpetuum tenebunt et reddent ecclesie sancti Edmundi de eadem ecclesia nomine transactionis singulis annis quadraginta sextaria salis in resto sancti Petri ad vincula apud Waineflet Capella autem de Waineflet libera remanebit ecclesie sancti Edmundi et monachis eiusdem loci ita quod per monachos occasione illius capelle in nullo legitur ius matricis ecclesie et precipue ut monachus vel monachi qui ibidem manserint vel illuc venerint extra antiqua septa illius capelle nullum ius parochiale exerceant neque in terra neque mari nec in eadem capella aliquis secularis presbiter nomine monachorum ministrabit nisi de consensu matricis ecclesie Convenit etiam quod nullum nisi religiosam personam ad viaticum vel penitentiam suscipiendam monachi ibidem admittant nisi fuerit pro penuria sacerdotis matricis ecclesie immineat egrotanti mortis articulus prefatus autem R[obertus] toto tempore vite sue ecclesiam ipsam de monialibus tenebit reddendo eis singulis annis xx sextaria salis nomine pensionis Abbas vero de Bardeneia qui in vita pre[dicti] R[oberti] bizantium unum a prefatis moniabilus recipit et post eius decessum ii marcas de ecclesia ipsa ab eisdem est recepturus litteris suis nobis significavit quod compositionem que de auctoritate nostra et voluntate et assensu partium fieret ratam haberet et firmiter observaret Adiectum est etiam et fidei religione utrobique firmatum quod per hanc transactionem remisse sunt undique omnes controversie et omnes iniurie a quacumque persona circum[qua]que parte ab alterutra parte illate promiserunt etiam unanimiter quod nullus eorum quos contingebat negotium istud alii super iam dictam ecclesiam vel eius aliquam portionem in posterum movebit questionem aut motam aut submissam aut summi tendam personam suscitabat Hanc autem transactionem se firmiter observaturos abbas sancti Edmundi et frater Hugo canonicus procurator monialium litteris ex inde rati habitionis exhibitis ex parte monialium et antedictus R[obertus] fide interposita promiserunt et nos eandem sigillorum nostrorum appositione com muniamus et auctoritate apostolica confir[mamus] Acta sunt hec anno ab incarnatione domini M centesimo LXXXIII