Charter Document - 03270145

Charter Document - 03270145


Charter Number: 03270145
Cartulary Title: Durham 1153-1195 Volume 24
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Foundation, Bequest
Date: 1184 - 1189
Date type: Assigned
Resource Link(s): Durham Cathedral Archive - Register II (f322v)

Charter:

Hugo dei gratia Dunelmensis episcopus dilectis filiis Germano priori Dunelmensi Burchardo et Willelmo archidiaconis et omnibus clericis et laicis totius episcopatus sui et omnibus ad quos littere presentes pervenerint salutem et dei benedictionem Non est humane possibilitatis dignam divine largitionis munificentie pro susceptis beneficiis vicem rependere nisi virtus altissimi gratis donet ut quod donat sibi redonari permittat nec sic valet humana servitus sui creatoris gratiam promereri quam si pro susceptis a suo largitore beneficiis dignas ipsi gratiarum referat actiones et eorum que sibi sunt largiente divina bonitate collata partem quam capiti principaliter nequit impendere membris eius studeat impertiri Hinc est quod divina miseratione commoniti domum hospitalem leprosorum faciendam mente concepimus et de loco pariter quo fieri deberet edocti domum ipsam in honore salvatoris et beate Marie semper virginis et sancti Lazari sororumque ipsius Marie et Marthe cum quibusdam eidem hospitali beneficiis ad sustentationem assignatis iuxta pontem de Shirburne prope Dunelm edificamus quam principaliter pro pace regni et salute corporis et anime carissimi domini nostri Henrici illustris Angl regis ducis Nonnan Aquit comitis Andeg et omnium predecessorum et heredum suorum et pro nostra propria salute qua pre cunctis indigere videbamur et pro illorum requie sempiterna qui nos in honorem episcopatus sublimaverunt et pro ipsorum salute perpetua qui de facultatibus suis elemosinas eidem hospitali largiti fuerunt vel imposterum largientur aut largitas custodient et tuebuntur et pro omnium fidelium tam vivorum quam mortuorum salute construere procuravimus quatinus ibi de beneficiis et possessionibus eidem hospitali caritative collatis ipsorum fames sitis et nuditas leprosorum aliique defectus et miserie quibus incessanter affliguntur procurantium obsequiis ad hoc assignatis ad nostram et omnium Cristi fidelium pacem perpetuam et salutem releventur Statuimus igitur ut in ecclesia ibidem in honore predictorum sanctorum consecrata et in capella interius infra domum infirmorum in honore sancti Nicholai constructa divina semper a tribus presbyteris et iiii clericis ad serviendum ibidem statutis pro temporali pace predictorum et requie sempiterna celebrentur Sed et quinque conventus leprosorum hoc est sexaginta quinque numero semper ad minus ibi victu pariter et vestitu procurentur et eorum procurator qui eos et eorum possessiones custodierit ab episcopo sacerdos potius quam alterius ordinis si bonus et fidelis inventus fuerit preficiatur et in episcopi potestate consistat procuratorem si minus ydoneum invenerit amovere et alium quem magis crediderit convenientem instituere ut cum plenius cuncta sue potestati submissa cognoverit tanto diligentius cuncta tueatur eorum usibus omnimodo profutura pro quorum sustentatione data sunt observare quatinus de impensa in observandis eorum possessionibus et augendis sollicitudine se confidat et credat a domino percepturum gaudium felicitatis eterne et de negligentia si affuerit vel comodo temporali sibi non eis quesito quod deus avertat penas non tantum temporales sed eternas se timeat suscepturum a summo iudice iuste iudicante Procuratoris vero providentia pariter et discretione cuncta que interius agenda fuerint et exterius tam de infirmorum receptione quam de sanis fratribus et maturis sororibus ad serviendum recipiendum et de possessionibus agendis et regendis ordinentur Ad eorum itaque sustentationem consilio et assensu prioris et capituli nostri necnon archidiaconorum et omnium clericorum nostrorum eidem hospitali dedimus et concessimus et presenti carta confirmamus de dominico nostro villam ipsam de Shirburne cum molendino et pastura et aliis rebus per rectas divisas ad ipsas pertinentibus de quibus cum primum ad episcopatum venimus annuatim episcopo sexaginta tantum solidi reddi solebant et super Derwentam fluvium qui forestam nostram dividit a vicinis Ebcestr locum videlicet anachoritarum ad animalia fratrum infirmorum usibus ibi nutrienda et ad eorum pastores ibidem procurandos licentiam dedimus de sartis proficiendi unam carucatam terre arabilis que octies viginti acras tantum in se contineat et duas bovatas terre in Wytton que antiquitus pro servitio capelle eiusdem ville date fuerunt et vii acras bovatas in eadem villa quas de Galfrido filio Ricardi et Auberico sicut carte venditorum testantur emimus et villam de Garmundesway cum omnibus ad eam pertinentibus quas sumptibus propriis adquisivimus reddendo inde pro tertia parte singulis annis imperpetuum Radulpho filio Paulini de Ebor et heredibus eius quatuor marcas pro onmi servitio ii videlicet ad Pentecosten et ii ad festum sancti Martini sicut eiusdem Radulphi carta testatur Confirmamus eis etiam unam carucatam terre iuxta Garmundesway cum omnibus ad eam pertinentibus que Raceby vocatur quam de barone primo eiusdem terre cultore et habitatore iam dudum emimus et eis donavimus sicut in carta eiusdem baronis quam inde habent continetur reddendo inde singulis annis domino Maioris Kellow quindecim solidos pro onmi servitio et preterea unam carucatam terre in Shorueton cum pastura ad mille oves et cum omnibus aliis rebus ad eam pertinentibus quam Thomas filius Stephani filii Burnolfi predictis leprosis pro amore dei et intuitu nostre dilectionis in puram et perpetuam elemosinam dedit et concessit et carta sua confirmavit sicut monachi Rievallenses eam melius umquam et plenius habuerunt et tenuerunt quam Stephanus pater ipsius Thome et Thomas eis prius per viginti iiii annos tenendam concesserant pro qua tribus annis ante predictum terminum elapsum dimittenda cum edificiis eorum ad opus infirmorum retentis predictis monachis quinquaginta marcas argenti donavimus Et preterea unam bovatam terre in eadem villa iuxta predictam terram eorum confirmamus quam Robertus predicti Thome patruus eis in puram et perpetuam elemosinam dedit et carta sua confirmavit Et insuper eis donavimus ecclesiam de Kellow iuxta cuius parochiam consistunt et ecclesiam de Grendon quam novam et matricem in honore beati Thome martiris construximus sed et ecclesias de Sokbum et Bisshopton quas dilectus filius noster Rogerus de Coyners assensu Roberti filii et heredis sui eidem hospitali dedit et concessit et carta sua confirmavit Nos eas eidem hospitali confirmamus ita dumtaxat quod procurator infirmorum singulis predictis ecclesiis vel aliis eisdem infirmis imposterum conferendis ad consilium episcopi perpetuos et ydoneos assignet vicarios qui cuncta ad ecclesias pertinentia exceptis tribus decimis tantum bladi videlicet agnorum et lane suis usibus habeant et retineant pro quibus ecclesiis honeste deserviant et omnia onera ad episcopum et offic[iales] eius pertinentia sustineant salva leprosis terra capelle de Witton iam dudum assignata cum alia quam eis in eadem villa sicut predictum est adquisivimus Pauperes autem predictas tres decimas tantum de singulis ecclesiis ad victum suum habeant de quibus nulli omnino homini in aliquo temporali servitio respondeant Si quis vero quicquam eorum que predicti fratres in presenti possident vel in futurum deo iuvante poterunt adipisci subtrahere minuere vel auferre sciens [at]tempta[verit] iram et indignationem dei omnipotentis omnium sanctorum et sacrosancte matris ecclesie se noverit animadversione incursurum Omnibus autem eisdem fratribus beneficia conferentibus vel collata conservantibus sit pax vita salus et eterne felicitatis gaudia largiatur omnium bonorum largitor dominus Hiis testibus Germano priore Dunelm Burchardo et Willelmo archidiaconis Symone camerario magistro Ricardo de Coldingham magistro Willelmo Blesensi magistro Stephano Lincoln Willelmo filio archidiaconi Willelmo de Hoveden et pluribus aliis