Charter Document - 03270134

Charter Document - 03270134


Charter Number: 03270134
Cartulary Title: Durham 1153-1195 Volume 24
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1190 - 1195
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Hugo dei gratia Dunelmensis episcopus baronibus militibus et omnibus hominibus tocius episcopatus sui Francis et Anglis salutem Sciatis nos dedisse concessisse et presenti carta confirmasse Alano Ruffo servienti nostro pro homagio et servicio suo xxx acras terre et unum toftum de duabus acris apud Stanhope habendas et tenendas sibi et heredibus suis de nobis et successoribus nostris libere quiete et honorifice reddendo inde annuatim x solidos ad iiii terminos in episcopatu constitutos pro omni alio servicio et consuetudine excepto pannagio quod dabit sicut et alii de foresta dare solent et excepto communi auxilio de quo tantum v solidos dabit Quare volumus et precipimus quod predictus Alanus et heredes eius predictam terram habeant et teneant libere quiete et honorifice de nobis et successoribus nostris ut predictum est per predictum servicium Volumus etiam et concedimus quod cum predictus Alanus et heredes eius [v]enerint vel miserint bladum suum ad molendinum quod semper sint primi qui molant excepto illo cuius bladum super molendinum fuerit quando illuc venerint Testibus Henrico de Puteaco Gilleberto de Leia Henrico de Ferlinton et Waltero fratre eius Roberto de Wattevill Philippo filio Hamonis tunc vicecomite Rogero de Audri Iordano Esscoll Alano Bruncoste Gilberto camerario Rogero de Epplindena Willelmo filio Thome Waltero de Musteris Laurentio camerario Petro Harpi[n] Roberto filio Meldr et multis aliis