Charter Document - 03270128

Charter Document - 03270128


Charter Number: 03270128
Cartulary Title: Durham 1153-1195 Volume 24
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1154 - 1159
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Hugo dei gratia Dunelmensis episcopus priori et archidiacono et toti capitulo sancti Cuthberti et omnibus hominibus suis salutem Notum sit vobis nos concedere et presentis carte testimonio confirmare pactum conventionis quod factum est inter ecclesiam de Rievall et ecclesiam de Lecc de decilnis monachorum de terra de Crossebi scilicet quod singulis annis reddent monachi de Rievall ecclesie de Lecc ii marcas et de cetero decimas suas liberas habebunt Unam marcam reddent ad Pentecosten et alteram ad festum sancti Martini Et volo atque precipio quod hec conventio firmiter utrique servetur inperpetuum Testes sunt Ricardus prior de Novoburgo Willelmus filius Tosti Thedb de Schelt Walterus capellanus magister Thomas War[inus] presbiter Helyas diaconus Ricardus de Chetelum Adam de Lecc