Charter Document - 03270126

Charter Document - 03270126


Charter Number: 03270126
Cartulary Title: Durham 1153-1195 Volume 24
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1154 - 1157
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus sancte matris ecclesie filiis H[ugo] dei gratia Dunelmensis episcopus salutem Sciant tam presentes quam posteri quod nos caritatis intuitu et pro speciali dilectione quam erga dilectum filium nostrum Ailredum abbatem habemus concedimus ecclesie beate Marie Rievall et fratribus ibidem deo servientibus totam terram nostram de Cotum scilicet tres carrucatas terre quas de nobis ad terminum tenebant in liberam et perpetuam elemosinam possidendas reddendo nobis et successoribus nostris per singulos annos sexaginta solidos ad terminos in Alvertonescire constitutos liberas et quietas ab omni consuetudine et servitio Volumus itaque et precipimus quatinus hanc predictam terram sicut predictum est libere et quiete et honorifice teneant cum omnibus pertinentiis suis videlicet in pratis et pascuis et aquis et omnibus aliis rebus per rectas divisas quas deambulare fecimus et iurare Si autem aliquis adversus ecclesiam Rievallensem super predicta terra calumpniam moverit ecclesia Dunelmensis pro ea stabit contra omnes homines defendendo tanquam pro dominio suo His testibus Iohanne archidiacono Waltero capellano Simone de Beverl Ricardo de Hoved Iohanne de Rama Thebaldo de Mustervilers Stephano medico Hugone clerico de Alv[er]t[ona] Helia clerico Radulfo Ageth Hugone de Sartis Thoma de Hellebec Ricardo de Ketelvil Richero de Wlesant Randulfo de Romund[ebi] et Nigello fratre eius Radulfo de Grisebi Willelmo Faderles Gichel de Alvert[ona] Robert filio Brun Ricardo filio Liolf Aschetino filio Aldredi Amaldo pistore Alexandro filio Edgari