Charter Document - 03270124

Charter Document - 03270124


Charter Number: 03270124
Cartulary Title: Durham 1153-1195 Volume 24
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1170 - 1174
Date type: Assigned
Resource Link(s): Durham Cathedral Archive - Cartulary III (f276r)
Durham Cathedral Archive - Cartulary I (f201v)
Durham Cathedral Archive - Cartularium Vetus (f140r)

Charter:

H dei gratia Dunelmensis episcopus omnibus has litteras videntibus et audientibus salutem Notum vobis facimus quod Gerardus marascallus noster vendidit Ricardo ingenia tore [pro] vi marcis terram illam in Dunelmo que fuit magistri Leurici ante ianuam monachorum quam W filius Uhtredi dedit eidem Gerardo cum sorore sua concessu Iuete uxoris sue et Agnetis sororis eiusdem Iuete in presentia nostra Et nos volumus et presenti scripto confirmamus eidem Ricardo predictam terram libere et quiete tenendam in feodum et hereditatem sicut unquam magister Leuricus liberius et quietius tenuit Testibus Iohanne archidiacono Burchardo archidiacono Simone camerario Iohanne de Rana Gileberto Halsard Gileberto de Leia Malb[erto] vicecomite de Norham Helia clerico W filio archiepiscopi Ansgodo et multis aliis