Charter Document - 03270123

Charter Document - 03270123


Charter Number: 03270123
Cartulary Title: Durham 1153-1195 Volume 24
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1163 - 1172
Date type: Assigned
Resource Link(s): Durham Cathedral Archive - Cartulary II (f148v)

Charter:

Hug[o] dei gratia Dunelmensis episcopus archidiaconis et clericis et laicis et omnibus hominibus suis Francis et Anglis per episcopatum Dunelmensem constitutis tam presentibus quam futuris salutem Sciatis me concessisse et presenti carta confirmasse donationem G prioris et capituli sancti Cuthberti de terra illa de Wlfestuna quam Rodbertus de Hubrevilla tenuerat in vita sua quam ego dedi et concessi monachis sancti Cuthberti in perpetuam elemosinam Idem vero monachi eandem terram dederunt et concesserunt Ricardo ingenia tori in feudum et hereditatem libere et quiete possidendam absque omni consuetudine ipsi et heredibus suis pro una marcha per annum excepto quod ad Uthware dabit quantum alii qui similiter tenent sicut in carta eorum continetur Testibus Iohanne archidiacono Ricardo senescallo Simone camerario Iohanne de Rana Helia clerico Hugone de Sarz Radulfo Hagat Radulfo Nobili Simone Vitulo W de Trillesdene et aliis multis clericis et laicis