Charter Document - 03270120

Charter Document - 03270120


Charter Number: 03270120
Cartulary Title: Durham 1153-1195 Volume 24
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Indulgence
Date: 1164
Date type: Assigned
Resource Link(s): British Library - Egerton MS 3031 (f59r,p121)

Charter:

Hugo dei gratia Dunelmensis episcopus omnibus sancte matris ecclesie fidelibus salutem et benedictionem Loca sancta et religiosorum ac deo servientium virorum habitacula a fidelibus populis eo devotius visitanda et veneranda sunt quod in eis sanctorum celebres existunt memorie et eorum relique venerabiles noscuntur esse recondite Ea propter de dei confidentes misericordia concedimus omnibus qui ecclesiam beate Marie apud Rading positam in festo beati Iacobi apostoli cuius relique in ea creduntur esse reposite vel in octo diebus sequentibus pia devotione et impendende sanctissimis gloriosi apostoli reliquiis venerationis gratia adierint visitaverint et ad honorem dei et apostoli sui reverentiam beneficium aliquod contulerint decem dierum remissionem de iniuncta sibi penitentia concedimus et orationum ac beneficiorum Dunelmensis ecclesie participes esse statuimus Valete