Charter Document - 03270105

Charter Document - 03270105


Charter Number: 03270105
Cartulary Title: Durham 1153-1195 Volume 24
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1174 - 1195
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Hugo dei gratia Dunelmensis episcopus omnibus hominibus totius episcopatus sui clericis et laicis Francis et Anglis salutem Sciatis nos concessisse et presenti carta confirmasse fratribus de hospitali de Novo Castello omnes terras et tenuras que eis rationabiliter date sunt vel quas in futuro deo iuvante poterunt adipisci Quare volumus et precipimus quod predicti fratres de prescripto hospitali habeant et teneant omnes terras suas et tenuras et elemosinas pacifice quiete et integre cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus et quietantiis suis sicut carte sue quas inde habent testantur Testibus Willelmo archidiacono Simone camerario magistro Ricardo de Colding magistro Willelmo Blesensi Willelmo filio archiepiscopi Willelmo de Hoved Ricardo capellano de Novo Castello magistro Waltero capellano episcopi magistro Hamone Willelmo elemosinario et aliis pluribus