Charter Document - 03270100

Charter Document - 03270100


Charter Number: 03270100
Cartulary Title: Durham 1153-1195 Volume 24
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1183 - 1195
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Hugo dei gratia Dunelmensis episcopus omnibus baronibus et hominibus totius episcopatus sui Francis et Anglis salutem Sciatis nos dedisse et concessisse et presenti carta confirmasse Rogero de Muravio filio Roberti filii Walteri de Hinerley quinquies viginti et duodecim acras terre partim in Rochope Crofts partim in Langleia et in vicinis locis et toftis qui sunt in exitu ville de Stanhope libere et quiete tenendas sibi et heredibus suis de nobis et successoribus nostris faciendo inde nobis servitium per corpus suum et per alium virum probum et idoneum in foresta nostra Et si forte contigerit quod huius servitium ulterius nobis non placeat reddet nobis in singulis annis pro omni servitio viginti solidos ad quatuor terminos in Haliwerfolke constitutos sicut Walterus avus eius de terra de Unerleia reddere solebat His testibus Willelmo Dunelmensi archidiacono Willelmo de Hovend Radulpho de Cestra senescallo Ada et Simone cappellanis Willelmo elemosinario Gilberto de Leia Phillipo vicecomite Roberto de Watevin Radulpho Callido et Roberto filio eius Willelmo de Teasdale Ada filio Rogeri et aliis