Charter Document - 03270098
| Charter Number: | 03270098 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Durham 1153-1195 Volume 24 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1154 - 1195 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Hugo dei gratia Dunelmensis episcopus universis sancte dei ecclesie filiis salutem Noverit universitas vestra controversiam que inter Nicholaum priorem de Lancastre et Normannum clericum super ecclesia de Mellingues et capella de Guersingueham vertebatur ita in presentia nostra transactione interveniente sopitam esse quod prefatus prior concessit eidem Normanno ecclesiam predictam cum prefata capella tenendam in vita sua de ecclesie beate Marie de Lancastre per annuam pensionem viginti solidorum reddendo decem ad pentecosten et decem ad festum sancti Martini Hanc autem transactionem fidei interpositione factam auctoritate nobis a domino papa commissa confirmamus et hac carta nostra corroboramus
