Charter Document - 03270096
Charter Number: | 03270096 |
---|---|
Cartulary Title: | Durham 1153-1195 Volume 24 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1154 - 1160 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Durham Cathedral Archive - Cartulary IV (f44v) Durham Cathedral Archive - Cartulary II (f72r) |
Charter:
Hugo dei gratia Dunelmensis episcopus omnibus hominibus suis Francis et Anglis qui has litteras viderint et audierint salutem Sciatis me concessisse et dedisse et hac presenti carta mea confirmasse Thurordo de Londoniis et heredibus suis totam illam terram meam que iacet iuxta Tynam apud west a capite pontis Tyne usque ad Redhoghe sicut meum gustuum pro xx marcis quas ipse et Lessinus pater uxoris sue michi dederunt tenendam libere et quiete reddendo annuatim pro omnibus franco burgo xix d Volo autem et precipio quod predictus Thurordus et heredes sui sint liberi et quieti de tollonio et panagio Hiis testibus Tob de Sceltonea Willelmo de Insula Waltero capellano Iohannes Inigna Edmundo dapifero Ricardo venatore et Thoma filio Willelmi Alano capellano et multis aliis