Charter Document - 03270089

Charter Document - 03270089


Charter Number: 03270089
Cartulary Title: Durham 1153-1195 Volume 24
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1174 - 1181
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

H dei gratia Dunnelmensis episcopus omnibus clericis totius episcopatus sui salutem Sciatis nos dedisse et concessisse et presenti carta confirmasse priori et canonicis de Lanrecost ad presentationem Roberti de Vallibus et Roberti filii Asketilli ecclesiam de veteri Denton tenendam ita quod ipsi canonici presentabunt nobis et successoribus nostris quotiens ipsa ecclesia vacaverit perpetuum vicarium qui predicte ecclesie deserviat et nobis et successoribus nostris episcopales consuetudines reddat qui etiam inde victum percipiat et predictis canonicis annuam pensionem dimidie tantum marce persolvat nisi eis nos vel successores nostri ex nostra auctoritate iuxta ipsius ecclesie augmentum et facultatem in posterum plus percipere concesserimus quod tamen in vita Guerri quem primum recepimus nullatenus fieri volumus Quare volumus ut predicti canonici memoratam ecclesiam teneant libere et quiete sicut eam eis tenendam concessimus salvis in omnibus episcopalibus consuetudinibus nostris Hiis testibus Willelmo archidiacono Simone camerario magistro Ricardo de Coldingtham Willelmo de Hovedena Willelmo filio archiepiscopi et aliis