Charter Document - 03270088
Charter Number: | 03270088 |
---|---|
Cartulary Title: | Durham 1153-1195 Volume 24 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1158 - 1162 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
H dei gratia Dunelmensis episcopus priori et conventui Dunelmensis ecclesie archidiaconis et universo clero Dunelmensis episcopatus salutem Notificamus vobis nos dedisse concessisse ac presenti carta confirmasse fratri Rainulfo et fratribus eius landam que dicebatur Ebberleia nunc vero Landa Dei nominatur per divisas quas assignavimus in liberam quietam et puram elemosinam pro remissione peccatorum tam nostrorum quam successorum nostrorum Et volumus quod hec nostra donatio caritatis intuitu facta firma et illibata maneat ne quis temerario ausu paginam hanc attemptet infringere His testibus T priore Dunelmensi I archidiacono Iohanne Cumin Waltero monacho Rodberto filio Udardi monacho magistro Rogero Tusard[er]ato Rodberto de Fribois magistro Iohanne de Rana magistro Thoma de Sexdecim Vallibus Helia clerico Guillelmo elemosinario Tedbaldo de monasterio villari Ric[hero] Wassand Gilleberto Halsard Iurdano Hairun Gilleberto de Leia Simone Vitulo Iohanne pincerna Ricardo de Parco Thoma de Insula et aliis multis