Charter Document - 03270080

Charter Document - 03270080


Charter Number: 03270080
Cartulary Title: Durham 1153-1195 Volume 24
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1154 - 1159
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Hugo dei gratia Dunelmensis episcopus omnibus sancte matris ecclesie filiis salutem Notum sit omnibus quod Stephanus clericus et persona ecclesie de Neutona in Glandela pro querela que aliquo tempore agitata est inter ipsum et ecclesiam Kirkahamensem que ecclesiam de Neutona tanquam ius suum repetebat nostro consilio et consensu quicquid iuris habebat ecclesia Neutunensis in capella Monedruma suum videlicet personatum ecclesie sancte Trinitatis de Kirkaham nihil penitus sibi aut ecclesie sue reservans in posterum libere concessit et absolutum Nos vero priori et ecclesie de Kirkaham idem concessimus et episcopali auctoritate confirmamus videlicet capenam de Menedruma cum omnibus eius pertinentiis scilicet cum decimis et omnibus parochialibus consuetudinibus totius vine de Menedruma et totius vine de Dunum Prior vero et ecclesia et capitulum de Kirkaham iuri illi quod se multo tempore habuisse in ecclesia de Neutuna asserebat in manu nostra presente synodo renuntiavit Mortuos autem predictarum vinarum qui a toto retro tempore ad ecclesiam de Neutuna ferebantur ubi placuerit priori concessimus sepeliri Sub testimonio synodi acta sunt ista