Charter Document - 03270075
| Charter Number: | 03270075 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Durham 1153-1195 Volume 24 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Settlement |
| Date: | 1172 |
| Date type: | Internal, A.D., Feast |
| Resource Link(s): |
Durham Cathedral Archive - Cartulary IV (f70r) Durham Cathedral Archive - Cartulary II (f82r) Durham Cathedral Archive - Specialia (p4) |
Charter:
Anno ab incarnatione domini MCLXXII ad festum sancti Martini facta est hec conventio per dominum H[ugonem] episcopum inter Germanum priorem et conventum sancti Cuthberti et Alexandrum de Helton de capella eiusdem vine videlicet cum Alexander vel heredes sui elegerint sibi capellanum qui sit honesta persona presentabunt eum priori sancti Cuthberti Et ad opus ipsius capellani dabunt omnem decimationem que perveniet de propria sua domo excepto quod dabunt matri ecclesie singulis annis pro uno quoque bove de propriis aratris suis unam travam avene Una autem carucata terre que fuit Tubblard dabit omnem decimam suam non matri ecclesie sed capelle Quatuor vero bovata de terra eiusdem Tubblard quas tenuerunt Albert et Osbern et Outi et Ivelot et omnis terra de Risum omnem decimationem et elemosinas et consuetudines dabunt et persolvent matri ecclesie sicut alii homines de Heltun Preterea ipse Alexander et heredes sui et omnes homines de Helton venient ad matrem ecclesiam cum elemosinis et oblationibus suis ut mos est in magnis festivitatibus scilicet in natali domini et in pascha et in pentecosten et in festivitate apostolorum Petri et Pauli Capellanus quidem faciet securitatem matri ecclesie quod hec omnia sine fraude servabit et quantum poterit alios servare faciet Et si hec omnia in aliquo defecerint et bene servata non fuerint cessabit capella per matrem ecclesiam usque ad satisfactionem Testibus [Simone camerario Willelmo camerario Willelmo filio archiepiscopi Henrico dapifero Waltero capellano Willelmo de Vescy Gilberto Ansard Maldredo filio Dolfini Willelmo de Laton Radulpho Haget Osberto filio Willelmi Willelmo filio Uttredi Helia de Ferlint Patricio de Ufferton]
