Charter Document - 03270070
Charter Number: | 03270070 |
---|---|
Cartulary Title: | Durham 1153-1195 Volume 24 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1174 - 1184 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Durham Cathedral Archive - Cartulary III (f10v) Durham Cathedral Archive - Misc.Ch.7177 (f18r) Durham Cathedral Archive - Cartularium Vetus (f141r) |
Charter:
Hugo dei gratia Dunelmensis episcopus priori archidiaconis et omnibus clericis et laicis totius episcopatus sui Francis et Anglis salutem Sciatis nos reddidisse et concessisse et presenti carta confirmasse Rogero de Hovedena et ecclesie sancti Petri de Hovedena in perpetuum omnes decimas et obventiones tam in frugibus quam in aliis rebus de quibus decime dari debent de sartis paludibus et mariscis quocumque modo provenerint et de omnibus terris que modo culte sunt vel in posterum colentur infra terminos parrochie ecclesie de Hovedena a quocumque culte fuerint Et quia decimas de terris quas de paludibus et frutectis et mariscis arabiles fecimus hospitali sancti Egidii de Dunelmo dederamus et cartis domini pape et domini regis confirmari feceramus assensu et concessione Ade de Karrum qui tunc temporis procurator erat eiusdem hospitalis predictam donationem revocavimus et cartam nostram quam predicto hospitali de supradictis decimis dederamus in presentia nostra et multorum aliorum frangi fecimus cartis domini pape et domini regis quantum ad illas decimas adversus ecclesiam de Hovedena nullum unquam robur habentibus vel habituris Nos autem indemnitati ecclesie de Hovedena in posterum precaventes sepe dicto hospitali sancti Egidii de nostro satisfecimus et ne aliquo tempore quicquam sibi de decimis infra parrochiam ecclesie de Hovedena vendicare possit dampnum quod de revocatione decimarum illarum sustinuit ei re compensavimus Volumus etiam quod ecclesia de Hovedena omnes rectitudines et decimationes tam de terris illis que tempore illo quo hanc cartam fecimus culte fuerunt quam de illis que in posterum erant colende et de omnibus aliis rebus infra parrochiam suam de quibus decime dari debent sicut de ceteris terris cultis dari solent libere et sine ulla diminutione percipiat Et quicumque hanc nostre confirmationis paginam infirmare vel infringere temptaverit indignationem dei omnipotentis et beatorum apostolorum Petri et Pauli et beati Cuthberti et nostram se noverit incursurum Testibus Germano priore Dunelmensi Willelmo archidiacono et Hugone de Puteaco fratre suo Simone camerario magistro Ricardo de Cholding magistro Willelmo Blesensi Willelmo de Hoved Willelmo filio archiepiscopi magistro Waltero et Thoma et Ernaldo capellanis magistro Hamone Radulfo de Cestria Willelmo elemosinario Ricardo clerico Henrico de Puteaco Gilleberto Hausard Michaele filio Brienni Ricardo de Parca Reginaldo de Anesleia Willelmo Pulano Ricardo de Warewic Ricardo filio Hawise Iacobo de Selebi Roberto filio Grai et multis aliis