Charter Document - 03270059

Charter Document - 03270059


Charter Number: 03270059
Cartulary Title: Durham 1153-1195 Volume 24
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1154 - 1195
Date type: Assigned
Resource Link(s): Durham Cathedral Archive - Register I (fii47r)

Charter:

Hugo dei gratia Dunelmensis episcopus omnibus baronibus et hominibus totius episcopatus sui Francis et Anglis salutem Sciatis nos concessisse et presenti carta confirmasse burgensibus nostris de Gatesheved plenariam libertatem de forestagio reddendo in dimidio anno scilicet a Pentecoste usque festum sancti Martini pro unaquaque quadriga que ad nemus ibit ii d et pro equo ii d et pro homine portante id ad omnia que sibi fuerint ad proprios usus necessaria salvis hiis que prohibita sunt nec licebit alicui forestario infra metas que statute sunt inter forestam nostram et burgum manum mittere super burgensem vel super aliquem manentem in burgo vel supra quadrigam vel averia eius causa impediendi sive habeat ligna sive meremium sive aliud Et si qua loquela orta fuerit inter forestarium et burgenses terminetur in eodem burgo si fieri potest sin autem in presentia nostra terminetur Et averia alicuius burgensis non ducantur extra burgum sed ibidem replegientur si ea replegiare voluerit Predictis burgensibus liceat habere herbam et iunccos et felgeram et bruieram ad proprios usus ubicumque habere solent ita quod nichil inde vendalit Et si burgensis turbas foderit ad proprium focum et propriam quadrigam non habuerit si forte ad trahendas turbas plures quadrigas conduxerit quietus sit dando pro omnibus quadrigis ii d de forestagio Et licebit cuilibet burgensi dare de lignis suis cuicumque voluerit manentium citra Tinam sine pravo ingenio sed nemini vendere sine licentia forestarii Et nullus forestarius disturbabit aliquam mercandiam que venerit inter predictas metas Et quilibet burgensis de Gatesheved habeat de burgagio suo eandem libertatem quam burgenses de Novo Castello habent de burgagiis suis Et ubicumque burgensis de Gatesheved aut catalla e ius venerint in terram nostram pacem dei et beati Cuthberti habeant quod nemo eis aliquam iniuriam inferat vel aliquam exactionem ab eis exigat Concedimus etiam eisdem burgensibus ut habeant communem pasturam et coopertorium ad domos suas et omnes commoditates quas habere poterunt de Saltewelmedews sicut solebant