Charter Document - 03270037
Charter Number: | 03270037 |
---|---|
Cartulary Title: | Durham 1153-1195 Volume 24 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1174 - 1195 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Durham Cathedral Archive - Cartulary IV (f33v) Durham Cathedral Archive - Cartulary IV (f34v) Durham Cathedral Archive - Cartulary II (f43r) |
Charter:
H dei gratia Dunelmensis episcopus omnibus sancte matris ecclesie filiis tam presentibus quam futuris salutem Sciatis nos concessisse et presenti carta confirmasse deo et sancto Cuthberto et dilectis filiis nostris priori atque conventui Dunelmi ecclesias illas quas pro ecclesia de Tinem a monachis sancti Albani nomine transactionis recepimus videlicet ecclesiam de Biwelle cum omnibus pertinentiis eius et ecclesiam de Eodvingham cum omnibus ad eam pertinentibus libere et quiete in perpetuum habendas et possidendas salvis per omnia episcopalibus nostris consuetudinibus Medietatem sane fructuum qui de ecclesiis eisdem provenient nos et idem prior atque conventus sacriste assignavimus ad luminaria in ecclesia beati Cuthberti sicut nos statuimus invenienda sub anathemate interdicentes ne a quoquam in usus alios convertatur Alteram vero medietatem liceat iam dictis priori et monachis in suos proprios usus convertere Testes Simon camerarius magister Iohannes de Rana magister Ricardus de Cold Willelmus de Hoved Willelmus filius archiepiscopi Thomas et Ernaldus capellani Willelmus elemosinarius Rogerus Frebn Benedictus de Kileie et alii multi