Charter Document - 03270035

Charter Document - 03270035


Charter Number: 03270035
Cartulary Title: Durham 1153-1195 Volume 24
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1155 - 1174
Date type: Assigned
Resource Link(s): Durham Cathedral Archive - Cartulary II (f132r)
Durham Cathedral Archive - Cartularium Vetus (f143v)

Charter:

Hugo dei gratia Dunelmensis episcopus omnibus hominibus suis clericis et laicis Francis et Anglis salutem Sciatis quod Willelmus de Turp concessit in presentia sancti Cuthberti et nostra eidem sancto Cuthberto et monachis suis in liberam et perpetuam elemosinam duas bovatas terre in Edene cum uno tofto et cum prato et cum aliis pertinentiis que in ipsius Willelmi carta memorantur et confirmantur liberas et quietas ab omni opere et servitio et ab omni consuetudine preter forinsecum servitium regis et domini sui sicut in sua carta determinatur Nos autem quia ad ius ecclesie nostre spectare dinoscitur hanc eius donationem attestamur et presentis carte nostre auctoritate roboramus statuentes ut siquis prefati Willelmi elemosinam temere irritare presumpserit vel quocumque modo diripere vel minuere temptaverit maledictionem dei omnipotentis et beati Cuthberti et nostram se noverit incursurum Testibus Iohanne archidiacono Iohanne de Rana Helia clerico Gileberto de la Lehhe Gaufrido de Raveswrthe Gaufrido de Torp Simone Vitulo Ricardo ingeniatore Waltero de Trillesdene Widone famulo monachorum Osberto Theadbaldo et Odone de Bilingeham Achemund Adhelardo Rodgberto preposito canonicorum de Edene et multis aliis