Charter Document - 03270008

Charter Document - 03270008


Charter Number: 03270008
Cartulary Title: Durham 1153-1195 Volume 24
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1170 - 1174
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Hugo dei gratia Dunelmensis episcopus et magister Vacarius omnibus ad quos littere presentes pervenerint salutem Noveritis causam illam que vertebatur inter priorem de Brid et Odonem militem et Matheum filium eius super ecclesia de Eston nobis a domino papa delegatam secundum formam mandati eius amicabili compositione in hunc modum a nobis fuisse sopitam quod scilicet prior memorato Matheo et heredibus eius ius presentandi personam in predicta ecclesia in perpetuum liberum et quietum dimisit Ita tamen ut quicumque in posterum illius ecclesie persona extiterit canonicis de Brid pensionem dimidie marce annuatim persolvet excepto Nicholao ad personatum iam dicte ecclesie ante tempus presentis compositionis presentato a quo in vita eius pensionem v solidorum percipient Predictus vero Matheus nec heredes sui aliquem ad personatum illius ecclesie presentabunt nisi prius in capitulo canonicorum de Brid iuraverit se pensionem predictam eis fideliter et sine malo ingenio esse soluturum Prior etiam presens erit ubi instituendus presentabitur vel aliquem de canonicis suis si voluerit mittet qui presentationi intersit ut in eius presentia salva pensione predicta persona presentetur et impersonatus Sed neque Matheus neque heres eius prenominatam ecclesiam in alicuius alterius collegii viros quam in canonicos de Brid transferre poterit Hanc compositionem auctoritate domini pape quam causa memorata fungebamur confirmamus et quantum ad nos pertinet ratam esse decrevimus Hiis testibus Ricardus priore de Novo Burgo magistro Roberto de Swina magistro Roberto Arundel W de Puteaco Henrico fratre eius Rogero de Kirkam Bemardo de Novo Burgo magistro Gocelino magistro Willelmo H de Linc Willelmo de Hoved magistro W capellano Thome capellano Willelmo filio archiepiscopi Willelmo de Wiverthorp Willelmo de Wilua Hugone de Bracefeld magistro Willelmo de Dimincton Roberto de Herthil Godefrido de Blya et multis aliis