Charter Document - 03262217
Charter Number: | 03262217 |
---|---|
Cartulary Title: | Chichester 1254-1305 Volume 23 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1253 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Innocentius episcopus servus servorum dei dilecto filio archidiacono Westm London diocesis salutem et apostolicam benedictionem Exhibita nobis prepositi et capituli de Staning ecclesie petitio continebat quod cum multa bona ipsius ecclesie alienata erant illicite et districta ipsi ad decanum de Arcubus London mihi super hoc in consueta forma litteras apostolicas impetrarunt Cum autem dicti prepositus et capitulum priorem et conventum de Sela Cycestr diocesis super terris possessionibus et rebus aliis ad dictam pertinentibus quas per alienationem illicitam detinebant coram decano Cycestr et officiali archidiaconi London quibus decanus de Arcubus commiserat super hoc totaliter vices suas taxissent in causam ipsi tenentes causam habuit diutior in suspenso in ea quamvis per eos non steterit a quibus fuerint plures requisiti procedere distulerunt anno iam et amplius elapso in ipsorum prepositi et capituli preiudicium et gravamen Volentes igitur ut finis litibus imponatur decano Cycestr et officiali predicto nostris damus litteris in mandatis ut isdem si est ita in eadem causa infra tres menses post susceptionem litterarum ipsarum sine aliqualibus difficultatibus procedent iuxta litterarum continentiam ad dictum decanum de arcubus directarum Ideoque discretioni tue per apostolica scripta mandamus quatinus si dicti decanus et officialis mandatum nostrum super hoc neglexerint ad implementum ex tunc in causa ipsa sublato appelationis obstaculo prima ratione procedas iuxta litterarum continentiam earundem Dat Asysii kal Iulii pontificatus nostri anno undecimo