Charter Document - 03261293
| Charter Number: | 03261293 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Chichester 1254-1305 Volume 23 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Papal |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1259 |
| Date type: | Internal, Papal |
| Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Alexander episcopus servus servorum dei dilectis filiis [] abbati et conventui monasterii sancti Florentii Salmuriens ordinis sancti Benedicti Andegavens dioecesis salutem et apostolicam benedictionem Devotionis vestre merita exigunt et affectus quem ad nos et Romanam ecclesiam habere noscimini promeretur ut votis vestris favorabiliter annuentes faciamus vobis gratiam specialem Ea propter dilecti in domino filii vestris supplicationibus inclinati ut in illis parochiis et locis in quibus veteres decimas habere noscimini pro ea porcione qua veteres ipsas ibidem percipitis novalium quoque decimas percipere libere valeatis vobis et monasterio vestro tam in capite quam in membris auctoritate presentium indulgemus constitutione nostra super hoc edita non obstante Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire Siquis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum Datum Anagnie iii idus Iunii pontificatus nostri anno quinto
