Charter Document - 03261222

Charter Document - 03261222


Charter Number: 03261222
Cartulary Title: Chichester 1254-1305 Volume 23
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1151
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document

Charter:

Theobaldus dei gratia Cantuar archiepiscopus Anglorum primas et apostolice sedis legatus universis sancte matris ecclesie filiis salutem Que a fratribus nostris coepiscopis auctoritatis sue et litterarum sunt canonice firmata testimoniis ea adiecto nostre auctoritatis testimonio rata et firmissima perpetuis decrevimus et volumus manere temporibus Inde est quod ecclesias et terras et decimas et omnia alia beneficia tam mundana quam ecclesiastica que ecclesia beati Petri de Sela et monachi in ea regulariter viventes ad monasterium sancti Florencii de Salmur pertinentes iuste et canonice possident eisdem fratribus inperpetuum concedimus et auctoritate qua fungimur confirmamus sicut venerabilis frater noster Hyllarius Cycestr episcopus carta sua quam oculis nostris conspeximus eis illa confirmavit scilicet ipsam ecclesiam sancti Petri de Sela cum omnibus pertinentiis suis ecclesiam sancti Nicholai de Brembria ecclesiam sancti Nicholai de Soreham ecclesiam sancte Marie de Portu ecclesiam sancti Petri de Veteri Ponte ecclesiam de Wassingetona decimas de dominio Willelmi de Braiosa apud Findonam et Dentonam decimam domini Roberti Salvagii apud Durinton duas mansiones apud portum de Sorham ex dono Willelmi de Braiosa liberas ab omni tallagio et consuetudine cum quarta parte nundinarum eiusdem loci quinque mansiones apud Brambriam de dono comitis Simonis et patris eius Hec itaque et omnia alia bona que inposterum iustis et rationabilibus modis poterint adipisci presentis scripti nostri auctoritate confirmamus sub periculo anathematis prohibentes ne aliquis supradictis fratribus hec auferre vel imminuere presumat Facta est hec confirmatio anno incarnationis dominice MC quinquagesimo primo apud Pageham