Charter Document - 03261213

Charter Document - 03261213


Charter Number: 03261213
Cartulary Title: Chichester 1254-1305 Volume 23
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1219
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document

Charter:

Honorius episcopus servus servorum dei venerabilibus fratribus archiepiscopis episcopis et dilectis filiis aliis ecclesiarum prelatis ad quos littere iste pervenerint salutem et apostolicam benedictionem Beneficiens dominus bonis et rectis corde dilectos filios fratres Cysterciens ordinis in via mandatorum ipsius inoffense currentes tanquam populum acceptabilem sibi munere et merito ampliavit eisque de rore celi et terre pinguedine benedicens dilatavit locum tentorii eiusdem []s et pelles tabernaculorum eius extendit set quod dolentes referimus in via hac qua ambulant superbi contra eos laqueos extendentes []it torrentes iniquitatis irruentes in eos ipsos bonis suis que soli domino sunt dicata non solum nequiter defraudare cum filii huius seculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sint verum etiam iniquitate potentes violenter spoliare renituntur et quod gravius est non nulli de hiis qui eos debuerant in Cristi visceribus carnis amplexari et favorabilibus confovere ipsos immanius persequentes privilegia que ipsis a sede apostolica suis exigentibus meritis sunt indulta gestierunt penitus adnullare dicendo illa fuisse omnino in generali concilio revocata vel alias intellectum privilegiorum ipsorum ita maligna interpretatione ad libitum pervertendo quod nisi os iniqua loquentium obstrucatur nil restet quin predicti fratres privilegiorum suorum pene penitus fructu frustrentur per quod illi non tam eisdem fratribus quam nobis inimicari probantur Dum contra sedis apostolice indulgentias memoratas fratres temere perturbare presu[]s[]nostre plenitudinem potestatis dum indulta nostra irreverenter inpugnantur nos igitur qui predictos fratres speciali prerogativa dilectionis et gratie amplexamur ut p[]git qui offerentes domino suorum verbo labiorum non solum nobis set ettiam universali ecclesie piis intercessionibus incorporabiliter suffragantur nolentes huiusmodi vexationibus eorum sabbati amaricari quietum quo potius tenemur omnimodis consolari universitatem vestram monemus et hortamur attente ac per apostolica scripta precipiendo mandamus quatinus predictos fratres ob reverentiam divinam et misericordiam habentes in visceribus caritatis et privilegia et indulgentias apostolice sedis eisdem concessas inviolabiliter conservetis et []is ab aliis conservari salva moderatione concilii generalis videlicet ut de alienis terris a tempore predicti concilii acquisitis et de cetero aquirendis exsoluant et decimas ecclesiis quibus ratione prediorum antea solvebantur nisi aliter cum eis duxerint componenda alias quoque dictos fratres ab incursibus malignorum taliter defendatis quod defensores iustitie ac pietatis probemini amatores deumque nobis propicium et nos reddatis exinde favorabiles et benignos Dat Viterbii viii id Novembris pontificatus nostri anno quarto