Charter Document - 03261212
Charter Number: | 03261212 |
---|---|
Cartulary Title: | Chichester 1254-1305 Volume 23 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1255 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Alexander episcopus servus servorum dei dilectis filiis universis abbatibus et conventibus Cistercien ordinis per regnum Anglie constitutis salutem et apostolicam benedictionem Pro reverencia gloriose virginis genitricis dei Marie cui preclarus ordo vester specialiter dedicatus esse dinoscitur ac pro multis laudabilibus vestris meritis quibus virtutum domino et apostolice sedi multipliciter complacetis humiles devotionis vestre preces aure benigna suscipere ex pio delectamur affectu efficaciter adimplere Hinc est quod nos vestris supplicationibus inclinati ut de feno quod percipitis de pratis seu nemoribus et terris vestris ante vel post generale concilium acquisitis nullas decetero solvere decimas teneamini nec ad huiusmodi solutionem compelli ab aliquo valeatis vobis auctoritate presentium de speciali gracia indulgemus decernentes irritum et inane si contra tenorem indulgentie huiusmodi adversum vos vel quemcumque vestrum aliquid super hoc contigerit attemptari Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis et constitutionis infringere vel ei ausu temerario contraire Siquis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum Datum Anagnie xiiii kalendas Septembris pontificatus nostri anno primo