Charter Document - 03260340
Charter Number: | 03260340 |
---|---|
Cartulary Title: | Chichester 1254-1305 Volume 23 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1298 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis pateat per presentes quod nos Gilbertus dei gratia episcopus Cyc concessimus Iohanni Simon de Hoghtone tenementa et terram totam que fuerunt quondam Simonis patris eius in eadem villa tenenda et habenda de nobis et nostris successoribus episcopis Cyc ad terminum vite dicti Iohannis Et pro hac nostra concessione custodiet predictus Iohannes quoad vixerit boscum nostrum de Hoghtone et chasciam bene fideliter et diligenter ut noster forestarius nec aliud servitium quam supradictum nobis vel nostris successoribus faciet dictus Iohannes pro tenementis et terra supradictis In cuius rei testimonium presentes litteras predicto Iohanni fieri fecimus et nostro sigillo communiri Datum apud Amberley die veneris proxima post festum annunciationis dominice anno domini MCC nonagesimo octavo