Charter Document - 03260338

Charter Document - 03260338


Charter Number: 03260338
Cartulary Title: Chichester 1254-1305 Volume 23
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Mandate
Date: 1294
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s):

Charter:

Gilbertus miseratione divina Cycestren episcopus dilectis sibi viris providis et discretis dominis [] thesaurario et [] archidiacono Cycestren benedictionem et gratiam cum salute Causam que vertitur seu verti speratur inter magistrum Henricum Garlaund rectorem ecclesie de Westhodlyghe et Ricardum rectorem ecclesie de Werthe nostre dyoecesis super quibusdam decimis et parochianis iure etiam et possessione eorundem vobis coniunctim et divisim committimus cum canonice cohercionis potestate audiendam decidendam et finaliter terminandam Quod si ambo hiis audiendis decidendis et terminandis non potueritis interesse alter vestrum quem presentem esse contigerit alterius absentia non excusata seu presencia exspectata quotiens id evenire contigerit nihilominus in causa predicta procedat Valete Datum apud Amberley xii kalendas Februarii anno gratie MCC nonagesimo tertio