Charter Document - 03260336
| Charter Number: | 03260336 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Chichester 1254-1305 Volume 23 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Letter |
| Date: | 1291 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Gilbertus miseratione divina Cicestr ecclesie minister modicus dilecto filio officiali archidiaconi Lewens benedictionem et gratiam cum salute Quia Thomam de Hemingford clericum nostrum ad ecclesiam de Berekammpe vacantem per mortem magistri Iohannis de Hemingford nuper rectoris eiusdem ad presentationem religiosorum nostrorum prioris et conventus de Lewes admisimus et rectorem instituimus canonice in eadem vobis mandamus quatinus eundem vel procuratorem eius in corporalem dicte ecclesie possessionem inducatis et tueamini sic inductum Valete Datum apud Stratham tertio kalendas Iulii anno domini millesimo CC nonagesimo primo
