Charter Document - 03260335

Charter Document - 03260335


Charter Number: 03260335
Cartulary Title: Chichester 1254-1305 Volume 23
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Licence
Date: 1291
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s):

Charter:

Universis sancte matris ecclesie filiis ad quorum notitiam pervenerit hec scriptura G miseratione divina Cicestr ecclesie minister modicus et indignus salutem quam sanguis exhibuit salvatoris Cum iusto et occulto dei iudicio omnis filius quem diliget flagelletur si quod sibi expedit adverteret humana fragilitas de dei omnipotentis bonitate confissa procul dubio gauderet quotiens fuerit morbi vel alterius adversitatis acerbitate gravata ne tantum huius et potissime valitudinaria infirmitate depressi in virtute seu bono paciencie torpeant vel tepescant est eis compassionis solacio succurrendum saneque nobilis vir dominus Willelmus Herigaud irremediabili morbo percussus ac membrorum solacio destitutus in parte sicut nobis fidedigna assercione refertur de assensu Henrici rectoris de Waldern missarum et divinorum celebracionem in oratorio suo apud Walderne ubi perhendinat hiis diebus cum indempnitate matricis seu parochialis ecclesie in omnibus aliis iure salvo auctoritate pontificali concedimus per presentes quod in dicto oratorio apud Posingworthe per cappellanum proprium divina sibi faciat dictus nobilis celebrari quousque ad plenam convaluerit de infirmitate predicta adiecta conditione subscripta videlicet quod de omnibus oblationibus et obventionibus in dicto oratorio faciendis dicto rectori vel alteri qui ibidem pro tempore fuerit idem nobilis integraliter faciat infra quaterdenum a tempore quo recepte fuerint sub obtestatione divini nominis competenter respondi sub pena centum solidorum fabrice ecclesie Cic solvendorum et quod a tempore prefinito cesset omnino in dicto oratorio cantaria iam concessa Decernimus etiam quod post decessum dicti militis ad heredes ipsius huiusmodi gratia nostra nullatenus extendatur sed eam extunc tenore presentis revocamus seu nullam pronunciamus Volumus etiam quod capellanus quem in eadem celebrare continget de huius oblationibus solvendis ecclesie matrici dicto rectori prestet corporale sacramentum In cuius rei fidem et testamonium sigillum nostrum una cum sigillo dictorum Willelmi et rectoris huic scripto ad modum cyrographi confecto et alternatim penes memoratos nobilem et rectorem residenti fide dignis presentibus est appensum Dat apud Aumberle octavo idus Ianuarii anno domini mcc nonagesimo et consecrationis nostre tertio