Charter Document - 03260334
Charter Number: | 03260334 |
---|---|
Cartulary Title: | Chichester 1254-1305 Volume 23 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1288 - 1305 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est conventio facta inter venerabilem patrem dominum Gilbertus dei gratia Cic episcopum ex una parte et Henricum Fizderay ex altera parte Videlicet quod Henricus concessit dicto domino episcopo et successoribus suis quod possint obturare cursum cuiusdam aque inter terram dicti Henrici ex parte occidentali molendini de Fitelworthe ita quod dictus Henricus nec heredes sui dampnum vel iacturam in pratis suis occasione illius aque obturare incurrant Pro hac autem concessione concessit dictus dominus episcopus pro se et successoribus suis dicto Henrico et heredibus suis quod possint molere ad molendinum dicti domini episcopi apud Fitleworth omnimodo genus bladorum eorum sine tolneto statim cum ad molendinum venerit sine more dispendio nisi bladum domini episcopi ibi fuerit statim ad molendinum Molendinarius autem qui pro tempore fuerit cum coram ballivis iuramentum fidelitatis dicto domino episcopo prestaverit per illud iuramentum de fidelitate dicto Henrico et heredibus suis servando erit obligatus et per ballivos oneratus Si autem contingat quod dictus dominus episcopus vel successores sui contra hanc conventionem venerint licebit dicto Henrico et heredibus suis dictum cursum aque aperire et pristinum statum per visum proximorum et vicinorum reducere sine contradictione dicti domini episcopi vel successorum suorum In cuius rei testimonium dictus dominus episcopus sigillum suum apposuit